PATAVIUM

PATAVIUM
I.
PATAVIUM
Urbs in Ponto, sive Bithynia. Polmen hodie dicta. Aliter Claudiopolis.
II.
PATAVIUM
civitas Italiae, recentiore nomine Padua appellata: vide ibi, Ampla et munita, sed non aeque culta, agri Patavini caput, Episcopalis sub Archiepiscopo Aquileiensi, sub Venetis, ad Medoacum fluv. Academiâ, a Friderico Imperatore et Caelestino Pontifice erectâ insignis. Huius Urbis originem e Troianae urbis ruinis auctores deduxerunt. Mela l. 2. c. 4. Urbium, quae procula mari habitantur, opulentissimae sunt, ad sinistram, Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae. Solin. c. 8. Notum est, Patavium ab Antenore constitutum. Mar. Capella l. 6. Putavium Antenor condidrt Aelian. de Anim. l. 14. c. 8. Πολις ἐςτἰν εν τοῖς ὑπὸ τῶ ἑσπέραν χωρίοις Ι᾿ταλικοῖς, καὶ ὄνομα αὐτῇ Πατάβιον. Α᾿ντήνορος ἔγγον εἶναι λέγουσι τοῦ Γρωώς. Virg. Aen. l. 1. v. 246.
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque mtima turus
Regna Ltburnorum, et fonrem superare Timavi;
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare praeruptum, et pelago premit arva sonantr.
Heic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavit
Teucrorum; et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia. ——
Vide sis illic Servium, et Livium, initiô l. 1. Idem Servius ex emendatione magni Cluverii: Patavium autem dictum, vel a Padi vicinitate, vel, ut alii putant, a palude Paduâ, quae vicina civitati est, quasi Padautum: vel ἀπὸ τοῦ πέτεςθαι, quod captatô auguriô dicitur conditum, vel, quod avem telô petiisse dicitur (Antenor) et eô locô condidisse civitatem. Atqui de ave petita, vel de Augurio, Grammaticorum ineptorum putidum est commentum, inquit Cluverius: et Graecâ linguâ Troianum voluisse novae urbi nomen imponere, minime credibile est. A magno, nobilique amne, haud ita longe dissito, vocabulum ei quaesitum esse, nihil absonum fuerit. Ab Antenore tamen esse inditum dubitari potest, quando Celticam formationem habere videtur, quasi Padam; quod postea Latini suô ore formârunt Patavium: ut Bataviam vocaverunt, Batavorum ad Rheni ostia agrum, qui incolis erat Bataw A Venetis igitur Illyriis forte nomen inditum fuerit urbi, in quam postea cum sociis receptus est a Troia capta profugus Antenor; quemadmodum ad alterum mare, in Latii ac Romae urbis partem cum suis Aeneas: hinc posterioribus auctores, conditoresque earum urbium existimati sunt. Strabo l. 5. Παταούιον vocat. Παταούιον, inquit πασῶν ταύτῃ ἀρίςτη τῶν πόλεων: ibidemque τὴν εὐανδρίαν τῆς πόλεως καὶ τὴν εὐτυχίαν celebrat. Livii patria et Valerii Setini Aponinati, qui Argonautica, Apollonium Rhodium imitatus, sub Domitiano Imperatore scripsit, teste Crinitô. Nic. Lloydius. Urbs ab Attila, Dei flagello, direpta, A. C. 452. Cum Vincentinis bellum gessit, A. C. 1140. Carrarienses dominos accepit, A. C. 1308. quos dominatu exuit Iohannes Galeacius, A. C. 1403. Blondus, dec. 2. l. 10. Transiit dein sub imperium Venetorum, quorum urbem Patavini, post Aquileiae excidium, condidêre. His a Maximiliano I. Imperatore erepta, A. C. 1509. moxque recepta est. Ferrar. etc. Descriptionem Gymnasii Patavini edidit Anton. Riccobonus. Populi Patavim. Unde Martialis l. 11. Epigr. 17. v. 7.
Tu quoque nequitias nostri, lususque libelli
Uda puella leges; sis Patavina licet.
Idem l. 14. Epigr. 143. vellera Patavina commendat,
Vellera cum sumant Patavinae multa trilices;
Et pinguei tunicas serra secare potest.
III.
PATAVIUM
locus in Belsa; corrupte Pataium, vel Pateium, vulgo Patay en Beausse, sicut ex Alingavia in Turonibus factum est, Lengay aut Langey, literâ u. elisâ. Parochiae de Pataio, mentio sit in literis A. C. 1221. Prioris de Pataio, in literis datis A. C. 1191, regnante Philippô. In aliis Prioratus de Pateio, membrum Monasterii S. Florentini bonae vallis nuncupatur. Vide Hadr. Vales., Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Patavĭum — Patavĭum, bei den Alten Padua, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Patavĭum — Patavĭum, antiker Name von Padua (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Patavium — Padua …   Deutsch Wikipedia

  • Patavium — noun a city in Veneto • Syn: ↑Padua, ↑Padova • Instance Hypernyms: ↑city, ↑metropolis, ↑urban center • Part Holonyms: ↑Veneto, ↑Venez …   Useful english dictionary

  • Hotel Patavium — (Падуя,Италия) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Via Beato Pellegrino 106, 35137 Падуя …   Каталог отелей

  • ПАТАВИЙ —    • Patavĭum,          Παταούϊον, старинный город венетов, основанный, по сказаниям, Антенором; он лежал на Малом Медоаке, Medoacus minor (н. Брента), на пути из Мутины в Альтин; н. Падуя. Liv. 1, 1. Strab. 5, 213. Область его простиралась до… …   Реальный словарь классических древностей

  • Livy — /liv ee/, n. (Titus Livius) 59 B.C. A.D. 17, Roman historian. * * * orig. Titus Livius born 59/64 BC, Patavium, Venetia died AD 17, Patavium Roman historian. Little is known of his life, most of which must have been spent in Rome. His lifework… …   Universalium

  • Livius — Titus Livius (* wohl 59 v. Chr. in Patavium, dem heutigen Padua; † um 17 n. Chr. ebenda) war ein römischer Geschichtsschreiber zur Zeit des Augustus. Bei Quellenangaben wird sein Geschichtswerk mit der Angabe Liv. zitiert. Inhaltsverzeichnis 1… …   Deutsch Wikipedia

  • Paul (jurist) — Julius Paulus Prudentissimus (Greek:ο Ιούλιος Παύλος, flourished 2nd century and 3rd century) was one of the most influential and distinguished Roman jurists. Paulus is also known as Paul. He was also a Praetorian prefect, who served under the… …   Wikipedia

  • Regio X Venetia et Histria — La regio X était une des regions administratives avec lesquelles Auguste divisa l Italie autour de l’an 7, communément dénommée aujourd’hui regio X Venetia et Histria. Sommaire 1 Dénomination 2 Territoire 3 Cités de la Regio X …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”